In libro Regum emergunt contrarietates de collatione annorum regum Juda, et regum Israel, quae quandoque determinari possunt. Ubi vero non invenitur determinatio, vitio scriptorum credimus hoc accidisse, qui in propriis nominibus, et numeris saepe falluntur. Roboam, et Jeroboam primi conregnaverunt annis septemdecim, alter in Judaea, alter in Israel. Post Roboam coepit regnare Abia filius ejus in Jerusalem. In decimo octavo anno Jeroboam qui viginti et duobus annis regnavit in Israel, conregnavit Abia, Jeroboam tribus annis quod synecdochice dictum est, hoc est duobus annis, et aliqua parte tertii, qui erat vicesimus Jeroboam. Et in reliqua parte anni ejusdem coepit regnare Asa filius Abia, et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Anno secundo Asa regnavit in Israel Nadab filius Jeroboam duobus annis, id est uno anno, et aliqua parte anni secundi, qui adhuc erat tertius Asa, et occidit eum Baasa. Et coepit regnare in Israel pro eo anno tertio Asa, et regnavit triginta et quatuor annis, non tamen plenis, quia tunc regnasset usque ad vicesimum septimum annum Asa, sed non regnavit nisi usque ad vigesimum sextum. Hela itaque, filius Baasa, coepit regnare in Israel anno vicesimo sexto Asa, duobus annis regnavit, id est uno anno, et aliqua parte secundi anni, qui erat vicesimus septimus Asa, et in eodem anno Zamri interfecit Hela, et regnavit pro eo septem diebus. Quo mortuo divisus est populus. Pars quaedam sequebatur Thebni, altera sequebatur Amri, et praevaluit Amri, et regnavit duodecim annis in Israel. Hic notandum est, quod contentio de regno inter Amri et Thebni duravit per tres annos, et ultra, quia statim dicit Scriptura, quod Amri coepit regnare trigesimo uno anno regni Asa. Si enim mortuo Zamri, statim coepisset regnare Amri, cum electus fuit, ergo regnare coepisset vicesimo septimo anno, vel octavo regni Asa. Verumtamen postea dicit Scriptura, eum coepisse regnare in hoc anno suae electionis, cum dicit filium ejus Achab coepisse regnare vicesimo octavo anno regni Asa. Si enim duodecim annis regnavit Amri, et inchoavit regnare vicesimo primo Asa, et Asa non nisi quadraginta et uno anno regnavit, palam est quod Amri supervixit Asa per unum annum. Quomodo ergo Achab succedens patri inchoavit regnare trigesimo octavo anno regni Asa? quod sic solvi potest: Quando Scriptura dicit Amri coepisse regnare trigesimo primo anno Asa, intelligendum est, quia tunc solus, et super totum Israel mortuo Thebni coepit regnare. Quando autem dicit regnasse eum viginti duobus, alias duodecim annis, a vicesimo octavo anno Asa numerat, quando Israel eum elegit in regem. Quod tempus extenditur, usque ad vicesimum octavum annum regni Asa, quando Achab regnare coepit. Huic sententiae sequens Scriptura consonat, quae narrat Josaphat filium Asa regnare coepisse quarto anno regni Achab, qui fuit ultimus Asa, quadragesimus scilicet primus. Porro Josaphat regnavit in Jerusalem viginti quinque annis, cujus anno decimo septimo Ochozias filius Achab, coepit regnare in Israel, et duobus annis regnavit. Huic, quia filium non habuit, frater ejus Joram successit in regnum, et coepit regnare Joram in Israel anno secundo Joram filii Josaphat. Sed quaeritur, si in anno decimo septimo Josaphat, qui viginti quinque annis regnavit, Ochozias coepit regnare, et duobus tantum annis regnavit, quomodo Joram frater ejus anno secundo Joram filii Josaphat, et non potius octavo decimo vel nono decimo anno Josaphat regnare coepit. Praeterea in sequentibus statim subjungit Scriptura, quod octavo decimo vel nono decimo anno Josaphat Joram filius Achab regnaverit. Haec contrarietas sic solvi potest: Duo anni quibus regnare dicitur Ochozias illi sunt quibus solus et incolumis, antequam per cancellos domus suae corruisset, regnavit. Reliqui vero octo vel novem anni, quibus eo languente frater ejus Joram administrationem regni agebat, non sibi, sed fratri deputantur. Unde in octavo decimo anno regni Josaphat, regnasse scribitur Joram, quia tunc regni administrationem pro fratre, qui languebat, suscepit. Scriptura vero quae dicit, quod Joram filius Achab, anno secundo Joram, filii Josaphat, regnaverit, tempus, quo solus, defuncto jam fratre, regnare coepit, attendit. Ex diversorum sane scriptis prophetarum collectus est tractatus libri Regum. Unde est quod alius aliud, et alius aliud, secundum rationum diversitatem initium inchoationis regni regum, tam Juda quam Israel assignavit. Joram autem filius Achab viginti duobus annis super Israel regnavit. Illa ergo Scriptura, quae postea dicit quod anno quinto Joram filii Achab, regis Israel, regnavit Joram, filius Josaphat, regis Juda, tempus attendit quando pro fratre, adhuc vivente, regnum administrare coepit. Porro Joram, filius Josaphat, triginta duorum annorum erat cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Anno duodecimo Joram filii Achab regnavit Ochosias, filius Joram regis Juda. Viginti duorum annorum erat cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem. Quidam mendosi codices habent Joram, filium Josaphat, viginti duorum annorum fuisse tantum cum regnare coepisset, quod stare non potest. Si enim viginti duorum annorum tantum esset cum regnare coepisset, et o to annis tantum regnavit, ergo tricenarius erat cum mortuus est, sed filius ejus ei succedens jam viginti duorum annorum erat, ergo quando eum genuit Joram, octo annorum erat, quod est impossibile. Tamen Hebraei tradunt Joram, filium Josaphat viginti annis regnasse, et quadraginta duobus vixisse, quod videtur consonare illi litterae, quae dicit eum viginti duorum annorum fuisse, cum regnare coepisset. Sed tamen dicunt solos octo annos, quibus innocenter vixit, antequam suos fratres occidisset, computatos illi in regnum a Scriptura. Mortuo Ochozia, mater ejus Athalia sex annis regnavit in Jerusalem. Eisdem sex annis conregnavit ei Jehu, qui viginti octo annis regnavit in Israel. Anno septimo Jehu coepit regnare in Jerusalem Joas, et quadraginta annis regnavit. Regnaverunt ergo pariter Joas in Juda, et Jehu in Israel viginti duobus annis. Quibus finitis mortuus est Jehu, et successit ei in regnum Joachas filius ejus, inchoans regnare anno vicesimo tertio Joas regis Juda, et septemdecim annis regnavit in Israel. Sed quaeritur, si anno vicesimo tertio Joas, Joachas coepit regnare, et annis septemdecim regnavit, cum Joas quadraginta tantum annis regnavit, palam est quod usque ad tricesimum nonum vel potius quadragesimum annum ejus regnaverit Joachas; quomodo ergo statim in sequenti dicit Scriptura, quia Joas filius Joachas anno trigesimo septimo Joas regis Juda regnare coepit? Forte triennio, vivente patre, simul cum patre regnavit. Forte scriptorum negligentia, qui in numeris saepe errant, hanc difficultatem peperit. Anno secundo Joas regis Israel regnavit Amasias in Israel viginti et novem annis. Annus secundus Joas, quo Amasias regnare coepit numeratur, ex quo solus, defuncto patre, regnavit. Vixit autem Amasias rex Juda, postquam mortuus est Joas rex Israel, viginti quinque annis. Et hic oritur quaestio: Supra dictum est quod Amasias anno secundo Joas regis Israel regnare inchoans viginti novem annis regnavit. Joas autem sexdecim annis regnavit. Quindecim itaque annis simul regnaverunt. Mortuo itaque Joas, soli quatuordecim anni superfuerunt Amasiae, vel ad plus quindecim. Forte erravit scriptor ponens viginti quinque pro quatuordecim; vel forte Amasias, vivens desiit regnare, et decem, vel undecim annis vixit diutius quam regnavit. Porro anno quinto decimo Amasiae regnavit in Israel Jeroboam quadraginta et uno anno. Simul itaque regnaverunt Amasias in Juda, Joroboam in Israel, ad plus quindecim annis. Quid est igitur quod sequens Scriptura dicit: Quia vicesimo septimo anno Jeroboam regnavit Ozias filius Amasiae in Jerusalem? Forte quindecim annis Juda sine rege fuit, quia, ut diximus, Amasias vivens regnum dimisit, et Ozias adhuc parvulus regnare non poterat. Mortuo vero patre cum decem esset annorum, et Jeroboam in Israel vicesimum septimum annum regni sui inchoasset, regnare coepit in Jerusalem et quinquaginta duobus annis regnavit. Porro anno tricesimo octavo Oziae regis Judae regnavit Zacharias, filius Jeroboam, in Israel sex mensibus. Et hic oritur quaestio: Supradictum est quia anno vicesimo septimo Jeroboam, qui regnavit in Israel quadraginta et uno anno, Ozias regnare coepit, et quinquaginta duobus annis regnavit. Quatuordecim itaque annis pariter regnaverunt Ozias et Jeroboam, cui Jeroboam, post quadraginta et unum annum defuncto, si statim Zacharias filius ejus in regnum successisset, non in tricesimo septimo, sed in decimo quinto anno regni Oziae regnare coepit. Aut igitur regnum Israel viginti tribus annis sine rege fuit, vel potius per istos viginti tres annos Zacharias filius Jeroboam regnavit, qui tamen illi, quia pessime vixit, in regnum non sunt computati. Soli autem sex menses, quos correctius vixit, in tricesimo octavo anno Oziae illi sunt computati. In tricesimo autem nono anno Oziae Sellum occiso Zacharias regnavit in Israel uno mense. Eodem anno Manahen occidit Sellum, et regnavit in Israel decem annis. Anno quinquagesimo Oziae Phacela filius Manahen regnavit in Israel duobus annis. Anno quinquagesimo secundo Oziae Phacee filius Romeliae Phaceam interfecit, et regnavit in Israel viginti annis. Anno secundo Phacee regnavit Joathan in Jerusalem, et sedecim ibi annis regnavit. Quindecim ergo annis ad minus simul regnaverunt Joathan in Juda, et Phacee in Israel. Et annus qui fuit ultimus Joathan fuit Phacee decimus, et ita Phacee regnavit post Joathan tribus annis, in quibus conregnavit ei Achaz filius Joathan. Quod ergo legitur, quod Osee interfecit Phacee, et regnavit pro eo vicesimo anno Joathan fiili Oziae, ex illo tempore regnum Joathan Scriptura numerat, quo patri leproso conregnavit. Ubi autem legitur quod anno secundo Phacee regnavit, et quod sedecim annis regnaverit, ab illo tempore numerat, quo solus mortuo patre regnavit. Porro duodecimo anno Achaz Osee regnavit decem annis in Israel. Si ergo Phacee et Achaz tribus tantum annis conregnaverunt, ut dictum est, tunc quarto anno Achaz occisus est Phacee. Etsi Osee, occisor ejus, non regnavit pro eo, usque ad duodecimum annum Achaz, tunc regnum Israel fuit octo annis sine rege. Itaque praedictae contrarietates, et aliae, si quas praetermisimus, determinari possunt, vel per synecdochen, vel quia quidam cum patribus regnaverunt, antequam soli regnarent; vel quia regna quandoque sine rege fuerunt. Explicit historia librorum Regum, in quibus comprehenduntur etiam libri Paralipomenon.